monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 11 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 22, 4
Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et si ambulem in medio vitae huius, quae umbra mortis est. Non timebo mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: disciplina tua tanquam virga ad gregem ovium, et tanquam baculus iam ad grandiores filios et ab animali vita ad spiritualem crescentes, ipsa me non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei.